Musicologie van de Keltische en naburige stijlen
[Teksten]

[Auteur: Ben Dijkhuis][Laatste update: 03-01-2018][Hoofdstuk: Cultuur- en muziekhistorische onderwerpen: De Keltische kerk]

Ymnum Quando Commonicarent Sacerdotes


(Hymne uit het Antifonarium van Bangor, fol. 11r-11v. )

Sancti venite, christi corpus sumite;
sanctum bibentes quo redempti sanguine.

Salvati christi corpore et sanguine,
a quo refecti laudes dicaraus deo.

Hoc sacro mento corporis et sanguinis
omnes exuti ab inferni faucibus.

Dator salutis, christus filius dei,
mundum saluauit per crucem et sanguinem.

Pro uniuersis im molatus dominus ipse sacerdos existit et hostia.
Lege praeceptum immolari hostias qua adumbrantur diuina misteria.

Lucis indultor et saluator omnium praeclaram Sanctis largitus est gratiam.
Accedunt omnes pura mente creduli, sumant aeternam salutis custodiam.

Sanctorum custos, rector quoque dominus,
uitae perennis largitur credentibus.

Caelestem panem dat esurientibus, de fonte uiuo praebet sitientibus.
Alfa et ω,
ipse christus dominus venit, venturus iudicare homines.

(Bron: Warren, F.E. Warren, The Antiphonary of Bangor, An Early Irish Manuscript in the Ambrosian Library at Milan; 1893; Henry Bradshaw Society, London)