Musicologie van de Keltische en naburige stijlen
[Teksten]

[Auteur: Ben Dijkhuis][Laatste update: 03-01-2018][Hoofdstuk: Cultuur- en muziekhistorische onderwerpen: De Keltische kerk]

Te Deum Laudamus


De Hiberno-Latijnse versie van het Te Deum, zoals deze voorkomt in:
het Antifonarium van Bangor (fol. 10r, 10v, met de laatste zeven versregels ontleend aan het Liber Hymnorum

Ymnum in die dominica
Laudate pueri dominum
laudate nomen domini
Te deum laudamus
te dominum confitemur
Te æternum patrem
omnis terra ueneratur
Tibi omnes angeli
tibi cæli et uniuersæ potestates
Tibi hiruphin et zaraphin
incessabili voce proclamant dicentes
sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth
Pleni sunt cæli et universa terra
honore gloriæ tuæ
Te gloriosus apostolorum chorus
te profetarum laudabilis numerus
Te martirum candidatus laudat exercitus
te per orbem terrarum sancta confitetur æclesia
Patrem immnesæ maiestatis tuæ
venerandum tuum verum eet unigenitum filium
Sanctum quoque paraclitum spiritum
tu rex gloriæ Christe
Tu patris semptiternus es filius
tu ad liberandum mundum suscepisti hominem
Non horruisti virginis uterum
tu devicto mortis aculeo
apervisti credentibus regna cælorum
Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris
iudex crederis esse uenturus
Tu ergo quessimus nobis tuis famulis subveni
quos pretioso sanguine redemisti
Æternam fac cum sanctis tuis gloriam munerari
saluum fac populum tuum domine
et benedic hereditati Tuæ
et rege eso et extolle illos usque in sæculum
Per singulos dies benedicimus te
et laudamus nomen tuum in æternum
et in sæculum sæculi
Fiat domine misericordia tua super nos
quemadmodum speravimus in te

Te patrem adoramus æternum,
te sempiternum filium invocamus,
teque spiritum sanctum
in una divinitatis substantia manentem confitemur.
Tibi uni deo in trinitate debitas laudes
et gratias referimus ut te incessabili voce
laudare mereamur per eterna sæcula.

(Bron: Warren, F.E. Warren, The Antiphonary of Bangor, An Early Irish Manuscript in the Ambrosian Library at Milan; 1893; Henry Bradshaw Society, London)

Antifonarium van Bangor, fol 10r. en 10v.