Musicologie van de Keltische en naburige stijlen
[Teksten]

[Auteur: Ben Dijkhuis][Laatste update: 03-01-2018][Hoofdstuk: Cultuur- en muziekhistorische onderwerpen: De Keltische kerk]

De hedendaagse tekst van psalm 112

Laudate pueri Dominum
Laudate pueri Dominum laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum,
ex hoc nunc, et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
et humilia respicit in caelo et in terra?
Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem,
Ut collocet eum cum principibus populi sui,
qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum laetantem.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper.
Et in saecula saeculorum.
Amen.