Musicologie van de Keltische en naburige stijlen
[Teksten]

[Auteur: Ben Dijkhuis][Laatste update: 03-01-2018][Hoofdstuk: Harmonie: Inleiding tot de conventionele en insulaire harmonie]

Hymnus in honorem Sancti Magni, comitis Orcadiae.


(St. Magnus Hymne, 12e eeuw)
(Bron: Norrønaferdi 1928;
SALMAR ved gudstenesta i St. Magnus Katedralken i Kirkwall 16. juli 1928
HYMNS for the devine service in St. Magnus Cathedral at Kirkwall July 16th 1928;
A/S John Griegs Boktrykkeri)

Nobilis, humilis, Magne martyr stabilis,
habilis, utilis, comes venerabilis,
et tutor laudabilis, tuos subditos
serva carnis fragilis mole positos.

Praeditus caelitus dono sancti spiritus,
vivere temere summo caves opere:
carnis motus premere studes penitus,
ut carnis in carcere regnet spiritus.

Socia regia, tibi viri nescia
traditur, subditur, casta casto jungitur;
nam neuter illuditur sic decennio,
rubus non comburitur in incendio.

Turbidus, invidus, hostis Haco calidus
sternere, terere, tua sibi subdere
te cupit et perdere doli spiculo:
juncto fraudis federe pacis osculo.

Gravia taedia ferens pro justicia
raperis, traheris, demum ictu funeris,
ab humis extolleris ad caelestia:
Sic Christo conjungeris per supplicia.

Eia gloria signorum frequentia
canitur, agitur, Christus benedicitur
et tibi laus redditur in ecclesia:
O, quam felix cernitur hine Orcadia.

Omnibus laudibus tuis insistentibus
gratiam veniam, et aeternam gloriam,
precum per instantiam, pater, obtine,
hane salvans familiam a discrimine.
Amen.