Musicologie van de Keltische en naburige stijlen
[Teksten]

[Auteur: Ben Dijkhuis][Laatste update: 03-01-2018][Hoofdstuk: Harmonie: Inleiding tot de conventionele en insulaire harmonie]

Gaudete


(Uit: Piae Cantiones 1582)

(Refr.)
Gaudete, Gaudete Christus est natus,
Ex Maria Virgine, Gaudete!

Tempus adest gratiæ
Hoc quod optabamus,
Carmina lætitiæ
Devote reddamus.

Deus homo factus est,
Natura mirante,
Mundus renovatus est,
A Christo regnante.

Ezechielis porta
Clausa pertransitur,
Undelux est orta
Salus invenitur.

Ergo nostra contio
Psallat jam in lustro,
Benedicat Domino,
Salus Regi nostro.