Musicologie van de Keltische en naburige stijlen
[Teksten]

[Auteur: Ben Dijkhuis][Laatste update: 03-01-2018][Hoofdstuk: Cultuur- en muziekhistorische onderwerpen: De Keltische kerk]

Cantemus Domino Gloriose


(Canticum Moysi, Lied van Mozes of het Lied van de zee, Ex. 15:1-18.
Canticum in het Antifonarium van Bangor en het Ierse Liber Hymnorum)

Canticum
C
antemus Domino gloriose enim honorificatus est
equum et ascensorem projecit in mare
Adiutor et protector factus est mihi in salutem
hic deus meus, et honorificabo eum
deus patris mei et exaltabo eum
Dominus contrerens bella dominus nomen est illi
Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare
Electi principes eius submersi sunt in rubro mari
Pylago cooperuit eos
deuenerunt in profundum tanquam lapis
Dextera tua domine glorificata est in uirtute
dextera manus tua domine confregit inimicos
Et per multitudinem maiestatis tuæ
contriuisti aduersarios misisti iram tuam
et comedit eos tanquam stipulam
Et per spiritum iracundiæ tuæ diuissa est aqua
Gilauerunt tanquam murus aquæ
gilauerunt fluctus in medio mari
Dixit inimicus persequens comprehendam
partibor spolia replebo animam meam
interficiam gladio meo dominabitur manus mea
Missisti spiritum tuum et cooperuit eos mare
submersi sunt tanquam plumbum in aqua ualedissima
Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi
gloriosus in sanctis mirabilis
in maiestatibus faciens prodigia
Extendisti dexteram tuam et deuoriauit eos terra
gubernasti iustitia tua populum tuum
hunc quem liberasti
Exortatus es in uirtute tua in refrigerio sancto tuo
Audierunt gentes et iratæ sunt
dolores comprehenderunt inhabitantes Philistim
Tunc festinauerunt duces Edom
et principis Moabditarum apprehendit eos timor
Fluxerunt omnes inhabitantes Chanan
decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui
Fiant tanquam lapis donec transeat populus tuus domine
usque dum transeat populus tuus domine
hunc quem liberasti
Induces plantans eos in montem hereditatis tuæ
in præparato habitationis tuæ quia præparasti domine
Sanctimonium tuum domine quod præparauerunt manus tuæ
domine tu regnas in æternum in seculum seculi et adhuc
Quum intrauit equitatus Pharaonis
cum curribus et ascensoribus in mare
et induxit dominus super eos aquas maris
Filii autem Israhel abierunt
per siccum per medium mare
Deus patris mei et exaltabo eum
Dominus conterens bella dominus nomen est illi.

Deus qui exeunti ex Ægipto populo tuo maria
diuisisti et suspensis utrinque marginibus in specie muri
erigi fluenta iussisti animas quoque nostras
a diluuio peccatorum liberare digneris
uit transire uitiorum gurgitem ualeamus hoste
contempto saluator mundi qui regnas in secula seculorum amen.

Antifonarium van Bangor, fol 7r., 7v, 8r. en 8v.